1. Rōmānī circiter hōrā decimā cēnant [= cēnam sūmunt].
2. Sī quis nihil ēst nec bibit, famem et sitim patitur.
3. Sine aquā paulisper [= paulum temporis] vīvere possumus.
4. Orontēs: 'Equidem [= ego quidem] sine vīnō vīvere nōn possum. Magnum bonum est vīnum.'
5. Ex malīs minimum ēligere oportet.
6. Culīna est locus ubi cibus coquitur et cēna parātur.
7. Quī cibum coquit et cēnam parat in culīnā, cocus/coquus dīcitur.
8. Ministrī vocantur servī quī cibum et vīnum in triclīnium ferunt.
9. Ante convīvium triclīnium flōribus exōrnātur [= ōrnātur] et vestis pretiōsa super lectōs sternitur.
10. In triclīniō sunt trēs lectī: lectus summus, medius, īmus.
11. Quot convīvae in singulīs lectīs accubant? Singulī aut bīnī aut ternī.
12. Iūlius: 'Cēnam iam prīdem parātam esse oportuit!'