LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXI

Exercitium 10

1. Quālēs īnfantēs ōlim ad bēstiās expōnēbantur? ... ōlim expōnēbantur multī īnfantēs dēbilēs

2. Quī hominēs ad bēstiās mittuntur? ... ad bēstiās mittuntur hominēs scelestī

3. Num omnēs īnfantēs expositī perībant? ... aliquī īnfantēs expositī ā pāstōribus servatī sunt

4. Cuius fīlius fuit Paris? ... Paris fīlius rēgis Priamī fuit

5. Quōmodo Paris īnfāns servātus est? ... Paris īnfāns in monte expositus ā pāstōribus inventus est

6. Quid fēcit Paris iuvenis? ... Paris Helenam, Menelāī uxōrem, abdūxit

7. Nestor quis fuit? ... Nestor fuit dux Graecōrum senex

8. Cūr cēterī convīvae Orontem tacēre iubent? ... ... quia Orontēs ēbrius nimium fābulātur

9. Quid Orontēs dīcit Aemiliae? ... Orontēs dīcit 'Aemiliam tam pulchram esse quam Helenam'

10. Quid Aemilia respondet? ... Aemilia respondet 'eum ēbrium esse ac tam rūsticum quam Paridem'

11. Quid cantat Orontēs? ... Orontēs carmen dē amandō cantat

12. Cūr Orontēs carminis fīnem nōn facit? ... antequam fīnem facit, sub mēnsam lābitur


Index Cap. 31 Ecercitium 9 Cap. 31 Exercitium 11