1. Cornēlius, cui mala memoria est, nōmen Mēdī oblītus est.
2. Homō avārus nihil magis optat [= cupit] quam dīvitiās.
3. Quidquid ā rēge tāctum erat in aurum mūtābātur.
4. Hoc mūnus [= dōnum] mīrābile eī dederat deus Bacchus.
5. Etiam cibus et pōtiō ā rēge tācta aurum fīēbat.
6. Iūlius impatiēns [<> patiēns], quia plūra dē Mēdō cognōscere cupit, Orontem dē Midae auribus asinīnīs nārrantem interpellat.
7. Mēdus, quī herī domō aufūgit, aliquantum pecūniae sēcum abstulit.
8. Quantum [= quam multum] pecūniae abstulit Mēdus? XC sēstertiōs.
9. Iūlius, quī frūstrā Mēdō fīdēbat [= crēdēbat], 'ūnum sibi servum fīdum esse' dīcit, 'cēterōs omnēs infīdōs nec fidē suā dignōs!'
10. Posthāc Iūlius nūllī servō Graecō cōnfīdet [= fīdet].
11. Dominus servum praesentem [= quī adest] laudāre nōn vult.
12. Quamobrem Mēdus pecūniam dominī surripuit? Ob amōrem Lȳdiae.
13. Simul atque/ac mīlitēs Rōmānī appāruērunt, hostēs fūgērunt.
14. Quī malā fortūnā afficitur īnfēlīx [<> fēlīx] est.