LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXI

Exercitium 5

1. Facile est Rōmae latēre [= occultārī].

2. Iūlius magnum praemium dabit eī quī Mēdum ē fugā retrāxerit, priusquam [= antequam] Italiam relīquerit.

3. Servus fugitīvus [< fugere] sevērē pūnītur: in cruce fīgitur vel aliō modō cruciātur; ideō [= ob eam rem] paucī servī aufugiunt.

4. Nōn sevērus, sed clēmēns est dominus quī servō improbō ignōscit.

5. Dominus iūstus est quī numquam sine causā servum pūnit.

6. Iniūstus [<> iūstus] est quī iniūriam facit.

7. Servī dominum iniūstum nōn amant, sed ōdērunt.

8. Nex hominis est scelus quod sevērē pūnītur, sed servum suum scelestum suppliciō [= poenā capitis] afficere est iūs dominī Rōmānī.

9. Necesse est hominēs scelestōs [< scelus] sevērē pūnīre.

10. Solō, vir sapiēns, quī Athēniēnsibus lēgēs scrīpsit, nūllam poenam in parricīdās statuit.

11. Pater crūdēlis fuit Mānlius, quī fīlium cōram exercitū necārī iussit.

12. Iūlius servōs clāmāre vetat: 'Nōlīte clāmāre, servī!'

13. Mēdus C sēstertiōs nimium [= nimis māgnum] pretium esse cēnsēbat.

14. Vir quadrāgintā annōrum adhūc iuvenis est.


Index Cap. 31 Ecercitium 4 Cap. 31 Exercitium 6