1. Servī probī laudandī sunt, improbī sunt pūniendī.
2. Vir quī accūsātur dīligenter interrogandus est.
3. Omnia menda corrigenda sunt: stilus saepe vertendus est.
4. Dēlendae sunt omnēs litterae quae supersunt.
5. Dē mortuīs nihil nisi bene dīcendum est.
6. Dolōrēs gravēs aequō animō ferendī sunt.
7. Ad amīcum absentem frequentēs epistulae scrībendae sunt.
8. Dāvus 'manūs sordidās lavandās esse' dīcit.
9. Orontēs Chrīstiānōs ad bēstiās mittendōs esse cēnset.
10. Aemilia putat pecūniam dēbitam ad diem solvendam esse.
11. Nunc est bibendum, dormiendum nōn est!
12. Tacendum est cum dominus loquitur.
13. Puella plōrāns cōnsōlanda est.
14. Malum exemplum sequendum nōn est.
15. Semper vērum dīcendum est, numquam mentiendum est.