1. Ōlim cūncta [= omnia] maria īnfēsta erant praedōnibus.
2. Quī nāvigābant mortem aut servitūtem [< servus] metuēbant.
3. Multae īnsulae ab incolīs perterritīs dēserēbantur.
4. Tanta erat vīs [= potestās] et audācia [< audāx] praedōnum ut etiam classem Rōmānam contemnerent [= nōn timērent].
5. Tum classī Rōmānae praepositus est Pompēius, dux ēgregius [= optimus], quī praedōnēs ubīque [= omnibus locīs] vīcit.
6. Nūntius dē victōriā Pompēiī ēgregiā cūnctō populō Rōmānō [= omnibus cīvibus Rōmānīs] grātus fuit [= placuit].
7. Frūmentum, quod tam cārum fuerat ut aliquot [= complūrēs] hominēs pauperēs inopiā cibī perīrent, rūrsus vīle [<> cārum] fuit.
8. Populus Pompēium victōrem [= quī vīcerat] māximīs laudibus affēcit.
9. Mare Tūscum est mare Rōmae proximum.
10. Classis Rōmāna, quae cūncta maria percurrit, nāvēs mercātōriās [< mercātor] ā praedōnibus tuētur.
11. Gallī, Hispānī, Graecī, Iūdaeī sunt gentēs imperiī Rōmānī.
12. Maria omnium gentium commūnia sunt.
13. Caelum nūbilum [< nūbēs] et ventus adversus [<> secundus] est.
14. Iam necesse est omnibus vīribus [< vīs] rēmigāre [= rēmīs ūtī].