1. Cūr praedōnēs ā nautīs timentur? ... ... quia praedōnēs nautās necant aut servōs vēndunt
2. Quōmodo Caesar ā praedōnibus līberātus est? ... Caesar ingentī pretiō redēmptus est
3. Cūr nōnnūllae īnsulae ab incolīs dēserēbantur? ... ... quod incolae praedōnēs metuēbant
4. Quamobrem inopia frūmentī facta est Rōmae? ... ... quia praedōnēs prohibēbant nē frūmentum Rōmam adveherētur ex Āfricā
5. Quid tum populus Rōmānus postulāvit? ... populus postulāvit ut classis Rōmāna adversus praedōnēs mitterētur
6. Quis classī Rōmānae praepositus est? ... Cn. Pompēius classī praepositus est
7. Unde praedōnēs prīmum pulsī sunt ā Pompēiō? ... Pompēius prīmum praedōnēs ē marī Tūscō pepulit
8. Quid victōriā Pompēiī effectum est Rōmae? ... pretium frūmentī minūtum est
9. Quārē classis Rōmāna cūncta maria percurrit? ... classis Rōmāna cūncta maria percurrit, ut nāvēs ā praedōnibus tueātur
10. Quid mare Internum appellātur ā Rōmānīs? ... mare Internum ā Rōmānīs 'mare nostrum' appellātur
11. Quamobrem perturbātī sunt amīcī nostrī? ... Mēdus et Lȳdia perturbātī sunt quia praedōnēs sē persequī putant