1. Legiō Rōmāna in decem cohortēs dīviditur.
2. Exercituī Rōmānō adiunguntur [= adiciuntur] auxilia ex prōvinciīs.
3. In itinere cohortēs alia post aliam in longō ōrdine prōcēdunt.
4. Exercitus quī ita prōgreditur [= prōcēdit] agmen dīcitur.
5. Ante agmen fertur signum legiōnis, aquila argentea.
6. Cum tempus idōneum est ad pugnandum, cohortēs in trēs ōrdinēs īnstruuntur.
7. Exercitus ad proelium [= pugnam] īnstrūctus aciēs dīcitur.
8. Ante proelium dux mīlitēs hortātur ut fortiter pugnent.
9. Tum peditēs prōcurrunt et pīla in hostēs mittunt, tum eōs gladiīs caedunt [= occīdunt].
10. Dux quī hostēs magnō proeliō vīcit imperātor nōminātur.
11. Castra, quae fossā et vāllō circumdantur [= cinguntur], bene mūnīta sunt.
12. Aemilius, quī in capitulō XII commemorātur [= memorātur], est mīles fortissimus, cuius virtūs ēgregia ab omnibus laudātur.
13. Iam puer septem annōs nātus Aemilius cum aliīs puerīs eiusdem aetātis proelia lūdēbat.
14. Adulēscēns nihil nisi rem mīlitārem discere volēbat, neque pater, quī ipse litterīs studēbat, fīlium ad studium litterārum cōgere potuit.
15. Ergō fīlius ad exercitum missus est, ut stipendia merēret.
16. Epistulae quās pater ad fīlium dat sunt praecipuē [= māximē] dē rēbus pūblicīs, sed Aemilia scrībit dē rēbus prīvātīs.
17. Prīdiē [= diē ante] kalendās Iūniās Aemilia litterās accēpit, quās posterō diē [= diē post] in convīviō recitāvit.
18. Bonus mīles longō itinere nōn fatīgātur [= fessus fit].