1. Quot cohortēs sunt in singulīs legiōnibus? ... in singulīs legiōnibus dēnae cohortēs sunt
2. Quae sunt arma auxiliōrum? ... arma auxiliōrum sunt arcūs et sagittae
3. Quod signum ante legiōnem fertur? ... in itinere ante legiōnem fertur aquila argentea
4. Quid vocātur exercitus quī in itinere est? ... exercitus in itinere dīcitur 'agmen'
5. Quōmodo legiō ad proelium īnstruitur? ... legiō in trēs ōrdinēs īnstruitur
6. Quid agit dux ante proelium? ... ante proelium dux mīlitēs suōs hortātur ut fortiter pugnent
7. Quō nōmine appellātur dux post magnam victōriam? ... post magnam victōriam dux 'imperātor' nōminātur
8. Quōmodo castra Rōmāna mūniuntur? ... castra Rōmāna vāllō et fossā mūniuntur
9. Quārē Aemilius puer gladiōs ligneōs sibi faciēbat? ... gladiōs ligneōs faciēbat ut cum aliīs puerīs proelia lūderet
10. Cui reī studēbat Aemilius adulēscēns? ... Aemilius adulēscēns reī mīlitārī studēbat
11. Ad quod studium pater fīlium hortābātur? ... pater fīlium suum ad studium litterārum hortābātur
12. Quō Aemilius ā patre missus est? ... Aemilius in Germāniam ad exercitum Rōmānum missus est
13. Quālis mīles est Aemilius? ... Aemilius est bonus mīles
14. Dē quibus rēbus Aemilia ad frātrem scrībere solet? ... Aemilia ad frātrem scrībit dē rēbus prīvātīs
15. Quid appāret ex epistulīs Aemiliī novissimīs? ... ex litterīs eius appāret eum iam vitā mīlitārī fatīgātum esse