LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXIII

Exercitium 6

1. Ubi sunt Alpēs? ... Alpēs sunt montēs inter Italiam et Germāniam

2. Quid Aemilius cognōvit ex epistulā sorōris? ... cognōvit sorōrem suam et virum eius et līberōs bene valēre

3. Cūr Aemilius permovētur epistulīs legendīs? ... ... quod patriam et amīcōs suōs dēsīderat

4. Quod flūmen praeter castra Aemiliī fluit? ... Dānuvius fluvius praeter castra eius fluit

5. Quis deus trāns montēs amnēsque volāre potest? ... Mercurius est deus quī trāns montēs et maria volāre potest

6. Quārē legiōnēs Rōmānae in Germāniā sunt? ... exercitus Rōmānus in Germāniā est, ut fīnēs imperiī dēfendat

7. Quamdiū legiōnēs in Germāniā remanēbunt? ... Rōmānī tamdiū in Germāniā remanēbunt quamdiū hostēs armātī ibi erunt

8. Quot litterās Aemilius ā sorōre accēpit? ... Aemilius trīnās quaternāsve litterās accēpit ā sorōre suā

9. Cūr ipse neglegēns fuit in scrībendō? ... nūllum ōtium Aemiliō fuit ad epistulās scrībendās

10. Cūr iam nūllus hostis armātus citrā flūmen est? ... ... quia prīdiē Rōmānī exercitum Germānōrum proeliō vīcit

11. Estne tibi ōtium ad multās epistulās scrībendās? ... paucās epistulās scrībō quod mihi parum est ōtiī


Index Cap. 33 Ecercitium 5 Cap. 33 Exercitium 7