LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXIII

Exercitium 9

1. Germānī, cum nāviculīs et ratibus cōpulātīs [= coniūnctīs] flūmen trānsiissent, celeriter secundum flūmen ad castra prōgressī sunt.

2. Rōmānī, quī statim convocātī sunt, hostēs ē silvīs excurrere vīdērunt.

3. Equitēs portā dextrā ērūpērunt atque hostēs perturbāvērunt.

4. Cum diū pugnāvissent, Germānī impetum Rōmānōrum diūtius sustinēre nōn potuērunt; etenim [= namque] omnēs fūgērunt.

5. Multī in flūmen sē prōiēcērunt, ut ad rīpam ulteriōrem [< ultrā] natārent, aliī in rīpā citeriōre ab equitibus nostrīs caesī sunt.

6. Aemilius tantam caedem hostium aspicere horruit.

7. Ipse sagittā in bracchiō vulnerātus erat, nec grave erat vulnus.

8. Plērīque [= prope omnēs] Rōmānī incolumēs [= salvī] erant.

9. Germānī lēgātōs ad Rōmānōs mīsērunt ut pācem peterent.

10. Post longum bellum omnēs spērant pācem fore [= futūram esse].

11. Tibullus mortem 'dīram' et ēnsēs [= gladiōs] 'horrendōs' vocat.

12. Is quī semper ōtiō fruitur ōtiōsus esse dīcitur.


Index Cap. 33 Ecercitium 8 Cap. 33 Exercitium 10