LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXIV

Exercitium 5

1. Iūlius, quī artis poēticae studiōsus est, prīncipium [= initium] carminis Ovidiī libenter [= cum gaudiō] recitat.

2. Ovidius carmen scrīpsit dē puellā venustā [= bellā] quae in gremiō poētae sedēns mīlle bāsia [= ōscula] eī dedit.

3. Puella eum prohibēbat carmen scrībere dē fātō rēgis Priamī.

4. Vesperī, postquam tenebrae factae sunt, servī lucernās accendunt.

5. Lucernīs accēnsīs, Iūlius carmen recitat dē passere Lesbiae: 'Passer mortuus est meae puellae, passer, dēliciae meae puellae...'

6. Catullus dīcit 'Orcum omnia bella dēvorāre [= vorāre].'

7. Versūs ultimī [= postrēmī] sunt dē ocellīs [= oculīs] Lesbiae turgidīs rubentibusque.

8. Catullus, quī 'amōrem suum perpetuum fore' affīrmābat, Lesbiam uxōrem dūcere cupiēbat, illa vērō nōlēbat Catullō nūbere.

9. 'Ōdī et amō!' Hīs verbīs dēmōnstrātur mēns [= animus] poētae dubia [= incerta] inter amōrem et odium.

10. Catullus carmina scrīpsit et sēria et iocōsa, ut carmen illud ad Fabullum dē sacculō suō plēnō arāneārum.


Index Cap. 34 Ecercitium 4 Cap. 34 Exercitium 6