1. Versūs iocōsī sunt quī rīsum [< rīdēre] movent.
2. Mārtiālis versūs iocōsōs, epigrammata quae vocantur, scrīpsit.
3. Cornēlius semper libellōs Mārtiālis in sinū fert.
4. Quī fessus est audiendō, ōscitāre incipit.
5. Nēmō versiculōs [= parvōs versūs] Cinnae legit.
6. 'Quod petō nīl [= nihil] est' inquit Cinna.
7. Nivea dīcitur rēs quae tam candida est quam nix.
8. Paula, quae nūbere cupiēbat, nōn puella, sed anus erat.
9. Ille sapit [= sapiēns est] cui paulum satis est.
10. Versibus dē Bassā recitātīs, Paula ērubēscit [= rubēre incipit].
11. Sine testibus/teste Gellia patrem mortuum nōn flet; sī quis adest, lacrimae prōsiliunt.
12. Poētae pauperī opēs [= dīvitiae] nōn dantur.