LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXXIV

Exercitium 9

1. Quālēs versūs scrīpsit Mārtiālis? ... Mārtiālis epigrammata scrīpsit

2. Num omnēs Rōmānī libellōs eius laudābant? ... nōn omnibus placēbant libellī Mārtiālis

3. Cūr Mārtiālis Pontiliānō libellōs suōs nōn mīsit? ... Pontiliānō libellōs nōn mīsit, nē ille suōs libellōs mitteret Mārtiālī

4. Cūr nēmō carmina Cinnae legēbat? ... ... quia Cinna malus poēta fuit

5. Num Sabidius amīcus Mārtiālis erat? ... Mārtiālis Sabidium nōn amābat

6. Quid tū Faustum puellīs scrībere putās? ... putō Faustum puellīs scrībere dē amōre

7. Cūr dentēs niveōs, nōn nigrōs habēbat Laecānia? ... Laecānia dentēs niveōs habēbat, quia ēmptī erant

8. Cūr Prīscus Paulam uxōrem dūcere nōlēbat? ... crēdō Prīscum virum dīvitem esse, Paulam virginem pauperem

9. Quālis fēmina 'sē fōrmōsam et puellam esse' dīcit? ... id dīcere solet quae nec fōrmōsa nec puella est

10. Num Gellia patrem mortuum vērē lūgēbat? ... sine teste Gellia patrem nōn lūgēbat

11. Quamobrem vir pauper numquam dīves erit? ... ... quod hodiē dīvitiae nūllīs dantur nisi dīvitibus

12. Quot epigrammata recitat Cornēlius? ... Cornēlius centum ferē epigrammata recitat


Index Cap. 34 Ecercitium 8 Cap. 34 Exercitium 10