1. Partēs ōrātiōnis sunt: nōmen, prōnōmen, verbum, adverbium, coniūnctiō [< coniungere], praepositiō, interiectiō.
2. 'Cornēlius', 'Capua', 'Aetna' sunt nōmina propria, 'vir', 'oppidum', 'mōns' nōmina appellātīva sunt.
3. Sacerdōs est vir quī - aut fēmina quae - diīs servit.
4. Adiectīva quae quālitātem [< quālis] significant nōn modo dēclīnārī, sed etiam comparārī possunt, ut 'celer', 'celerior', 'celerrimus'
5. Gradūs comparātiōnis sunt: positīvus, comparātīvus, superlātīvus.
6. Genera nōminum sunt masculīnum, fēminīnum, neutrum.
7. Nōminātīvus, accūsātīvus, genetīvus, cēt. sunt cāsūs nōminum.
8. 'Ego', 'tū', 'nōs', 'vōs' sunt prōnōmina persōnālia.
9. 'Meus', 'tuus', 'suus', 'noster', 'vester' prōnōmina possessīva sunt.
10. 'Hic', 'iste', 'ille', 'ipse' prōnōmina dēmōnstrātīva sunt.
11. ... 'quī quae quod' est prōnōmen relātīvum.
12. 'Quis?' et 'uter?' sunt prōnōmina interrogātīva.
13. Difficile est prōnōmen 'hic haec hoc' īnflectere [= dēclīnāre].