1. Modī verbōrum sunt indicātīvus, coniūnctīvus, imperātīvus, īnfīnītīvus.
2. 'Loquor' est persōna prīma singulāris praesentis indicātīvī verbī dēpōnentis; sī -r dēmitur [<> additur], hoc verbum Latīnum nōn est.
3. Adverbium verbō adicitur et significātiōnem [< significāre] eius explānat [= plānum facit].
4. 'Et' coniūnctiō est cōpulātīva [< cōpulāre], 'aut' disiūnctīva [< disiungere], 'quia' causālis [< causa].
5. 'Ab', 'cum', 'dē', 'ex', 'prae', 'prō', 'sine' sunt praepositiōnēs casūs ablātīvī.
6. 'In' iungitur accūsātīvō quandō [= cum] 'nōs in locum īre' dīcimus.
7. Cornēlius mentiōnem Solōnis facit [= Solōnem memorat].
8. Odium et amor sunt mentis affectūs contrāriī; īra est affectus eius quī īrātus est, admīrātiō eius quī admīrātur.
9. Numerō plūrālī cāsibus datīvō et ablātīvō fōrmae similēs sunt.