LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM IV

Exercitium 7

1. Iūlius Mēdum interrogat: 'Ubi sunt nummī meī?' Mēdus nūllum verbum respondet.

2. Mēdus Dāvum accūsat: 'In sacculō Dāvī sunt nummī tuī!'

3. Dāvus: 'Ecce sacculus meus.' Dāvus sacculum suum in mēnsā pōnit.

4. In sacculō Dāvī nūlla pecūnia est: sacculus vacuus est.

5. Dāvus servus bonus [= probus] est.

6. Iūlius ūnum nummum in sacculō Dāvī pōnit.

7. Dāvus laetus sacculum suum sūmit et discēdit.

8. Quid Mēdus videt in mēnsā? Mēdus baculum Iūliī videt.

9. Mēdus baculum, quod in mēnsā est, videt et discēdit.

10. Mēdus discēdit, quia is pecūniam dominī habet.


Index Cap. 4 Ecercitium 6 Cap. 4 Exercitium 8