1. Iūlius in magnā vīllā habitat.
2. Iūlius magnam vīllam cum magnō hortō habet.
3. Iūlius cum familiā suā in vīllā habitat.
4. In hortō sunt multae rosae et multa līlia.
5. Hortus Iūliī est magnus et pulcher.
6. Nāsus Syrae nōn pulcher, sed foedus est.
7. Syra fēmina pulchra nōn est, quia nāsum magnum et foedum habet.
8. Iūlius Aemiliam amat, quia ea pulchra et proba fēmina est.
9. Iūlius nōn sōlus, sed cum magnā familiā in vīllā habitat.
10. In vīllā duo ōstia et multae fenestrae sunt.
11. In ātriō nūllae fenestrae sunt.
12. Impluvium in ātriō est. In impluviō aqua est.
13. In peristȳlō/peristȳliō est parvus hortus.
14. Iūlia in parvō cubiculō dormit; etiam Mārcus [= Mārcus quoque] in parvō cubiculō dormit.