LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM V

Exercitium 6

1. Mēdus servus est; dominus eius est Iūlius.

2. Mēdus et Dāvus servī sunt; dominus eōrum est Iūlius.

3. Servī dominum suum vident et eum salūtant.

4. Dominus servōs suōs videt et eōs salūtat.

5. Syra ancilla est; domina eius est Aemilia.

6. Syra et Dēlia ancillae sunt; domina eārum est Aemilia.

7. Ancillae dominam suam vident et eam salūtant.

8. Domina ancillās suās videt et eās salūtat.

9. Estne sōla Aemilia? Ea sōla nōn est, līberī cum eā sunt.

10. Estne sōlus Iūlius? Neque is sōlus est, servī cum eō sunt.

11. Suntne ancillae cum Aemiliā? Eae cum dominā nōn sunt.

12. Iūlia in peristȳlō est; māter eius cum eā est.

13. Ubi sunt puerī? Iī/Eī quoque in peristȳlō sunt.

14. Līberī sōlī nōn sunt: māter eōrum cum iīs/eīs est neque ea ab iīs/eīs discēdit.

15. Hortus pulcher est, in eō sunt multae rosae.

16. Estne pulchrum peristȳlum? Id quoque pulchrum est; in eō parvus hortus est.

17. Vīlla magna est; in eā sunt multa cubicula.

18. Servī in cubiculīs dormiunt; cubicula eōrum nōn magna sunt.

19. Suntne parva cubicula līberōrum? Ea quoque parva sunt.


Index Cap. 5 Ecercitium 5 Cap. 5 Exercitium 7