1. Via Flāminia est inter Rōmam et Arīminum.
2. Vīlla Iūliī prope Tūsculum est, neque procul ā Rōmā.
3. Ab oppidō ad vīllam nōn longa via est.
4. Iūlius ab oppidō ad vīllam it.
5. Vīlla est ante eum, oppidum post eum est.
6. Dominus et quattuor servī ad vīllam eunt.
7. Servī in viā ambulant; dominus in lectīcā est neque ambulat.
8. Duo servī lectīcam cum dominō portant.
9. Syrus et Lēander duōs saccōs in umerīs portant.
10. Unde venit Iūlius? Ab oppidō venit.
11. Quō it Iūlius? Ad vīllam it.
12. Duo servī dominum ab oppidō ad vīllam vehunt [= portant].
13. Dominus sōlus nōn est, nam quattuor servī apud eum sunt.
14. Mēdus nummōs Iūliī habet; itaque is nōn est cum dominō.
15. Mēdus dominum īrātum timet.
16. Mēdus servus malus est. Dāvus autem [= sed D.] servus bonus est.
17. Dāvus Mēdum nōn amat: Dāvus amīcus Mēdī nōn est.
18. Dāvus et Mēdus nōn amīcī, sed inimīcī sunt.
19. Via Latīna nōn tam longa est quam via Appia.
20. In mūrō Rōmānō antīquō sunt duodecim [XII] portae.
21. Circum Tūsculum mūrus nōn tam longus est quam circum Rōmam.