LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM VII

Exercitium 2

1. Quid agunt Mārcus et Quīntus? ... Iūlium exspectant

2. Estne Aemilia apud fīliōs? ... Aemilia apud eōs nōn est

3. Cūr Aemilia laeta nōn est? ... ... quia vir eius abest

4. Ubi est Iūlia? ... Iūlia in cubiculō suō est

5. Quid Iūlia ante nāsum tenet? ... Iūlia rosam ante nāsum tenet

6. Rīdetne Iūlia? ... Iūlia nōn rīdet, sed lacrimat

7. Cūr Iūlia lacrimat? ... ... quia puerī improbī eam rīdent

8. Quid Iūlia in speculō videt? ... Iūlia sē in speculō videt

9. Estne fōrmōsus nāsus Iūliae? ... nāsus eius fōrmōsus nōn est

10. Quis in cubiculum eius intrat? ... Syra in cubiculum intrat

11. Cūr Syra lacrimās Iūliae nōn videt? ... ... quia Iūlia sē nōn vertit

12. Quid Iūlia ante Syram tenet? ... speculum tenet ante Syram

13. Cūr Syra oculōs claudit et tacet? ... ... quia nāsum suum foedum videt


Index Cap. 7 Ecercitium 1 Cap. 7 Exercitium 3