1. Quis Rōmam it? Servus Rōmam it. Quī/is servus? Servus quī Rōmam it est Mēdus, servus improbus. Is servus Rōmam it.
2. Cuius servus est Mēdus? Mēdus est servus Iūliī. Dominus cuius servus Rōmam it est Iūlius. Iūlius est dominus eius servī.
3. Quem servum Iūlius vocat? Mēdus est servus quem Iūlius vocat. Eum servum vocat dominus.
4. Cui servō Iūlius nummum dat? Dāvus est servus cui Iūlius nummum dat. Eī servō dominus nummum dat.
5. Ā quō servō amātur Lȳdia? Servus ā quō Lȳdia amātur est Mēdus. Ab eō servō amātur Lȳdia.
6. Quī servī Iūlium vehunt? Servī quī Iūlium vehunt sunt Ursus et Dāvus. Iī servī Iūlium vehunt.
7. Quōrum servōrum Iūlius dominus est? Servī quōrum dominus est Iūlius sunt Mēdus, Dāvus, Syrus, cēterī. Iūlius est dominus eōrum servōrum.
8. Quōs servōs vocat Iūlius? Servī quōs Iūlius vocat sunt Dāvus et Syrus. Eōs servōs vocat dominus.
9. Quibus servīs Iūlius nummōs dat? Dāvus et Syrus sunt servī quibus Iūlius nummōs dat. Iīs servīs dominus nummōs dat.
10. Ā quibus servīs Iūlius vehitur? Ursus et Dāvus sunt servī ā quibus Iūlius vehitur. Ab iīs servīs dominus vehitur.