1. Quae fēmina cum Mēdō ambulat? Fēmina quae cum Mēdō ambulat est Lȳdia. Ea fēmina ambulat cum Mēdō.
2. Cuius fēminae amīcus est Mēdus? Lȳdia est fēmina cuius amīcus est Mēdus. Mēdus eius fēminae amīcus est.
3. Quam fēminam amat Mēdus? Fēmina quam Mēdus amat est Lȳdia. Eam fēminam amat Mēdus.
4. Cui fēminae Mēdus ānulum dat? Fēmina cui Mēdus ānulum dat est Lȳdia. Eī fēminae Mēdus ānulum dat.
5. Ā quā fēminā Mēdus amātur? Fēmina ā quā Mēdus amātur est Lȳdia. Ab eā fēminā amātur Mēdus.
6. Quae ancillae absunt? Ancillae quae absunt sunt Dēlia et Syra. Eae ancillae absunt.
7. Quārum ancillārum Aemilia domina est? Dēlia et Syra sunt ancillae quārum domina est Aemilia. Ea domina eārum ancillārum est.
8. Quās ancillās vocat Aemilia? Ancillae quās Aemilia vocat sunt Dēlia et Syra. Eās ancillās vocat domina.
9. Quibus ancillīs Aemilia māla dat? Ancillae quibus Aemilia māla dat sunt Dēlia et Syra. Iīs ancillīs domina māla dat.
10. Ā quibus ancillīs domina salūtātur? Ancillae ā quibus salūtātur domina sunt Dēlia et Syra. Ab iīs ancillīs domina salūtātur.