LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM VIII

Exercitium 14

1. Quid est Capua? Capua est oppidum. Quod oppidum prope vīllam Iūliī est? Tūsculum est oppidum quod prope vīllam est. Id oppidum est prope vīllam.

2. Quid emit Mēdus? Ōrnāmentum emit. Quod ōrnāmentum emit Mēdus? Ōrnāmentum quod Mēdus emit est ānulus gemmātus. Id ōrnāmentum emit Mēdus.

3. FAMILIA ROMANA est titulus capitulī. Cuius capitulī? Capitulum cuius titulus est F. R. est capitulum secundum. Titulus eius capitulī est F. R.

4. Cui capitulō titulus datur IMPERIVM ROMANVM? Capitulum cui hic titulus datur est capitulum prīmum. Eī capitulō datur hic titulus.

5. Lȳdia ōrnāmentō suō dēlectātur. Quō ōrnāmentō? Ōrnāmentum quō Lȳdia dēlectātur est ānulus. Eō ōrnāmentō dēlectātur Lȳdia.

6. Quae vocābula neutra sunt? Neutra sunt vocābula quae '-um' habent. Ea vocābula neutra sunt.

7. Quae ōrnāmenta vēndit Albīnus? Ōrnāmenta quae Albīnus vēndit sunt ānulī et margarītae. Ea ōrnāmenta vēndit Albīnus.

8. Quōrum vocābulōrum plūrālis '-a' habet? Vocābula quōrum plūrālis '-a' habet neutra sunt. Plūrālis eōrum vocābulōrum '-a' habet.

9. Quibus oppidīs fluviī Padus et Tiberis aquam dant? Oppida quibus iī fluviī aquam dant sunt Placentia et Ōstia et cētera multa. Iīs oppidīs fluviī Padus et Tiberis aquam dant.

10. Quibus verbīs dēlectātur Iūlia? Verba quibus Iūlia dēlectātur sunt 'Ecce puella pulchra!' Iīs verbīs dēlectātur puella.


Index Cap. 8 Ecercitium 13 Cap. 8 Exercitium 15