1. Quis est Albīnus? ... Albīnus tabernārius est
2. Quid vēndit Albīnus? ... ōrnāmenta vēndit
3. Aliī tabernāriī quid vēndunt? ... aliī tabernāriī librōs, rosās, māla, cētera vēndunt
4. Cūr fēminae ōrnāmenta emunt? ... ... quia ōrnāmentīs dēlectantur
5. Num ōrnāmentum est līnea sine margarītīs? ... ōrnāmentum nōn est!
6. Cūr Aemilia multa ōrnāmenta habet? ... ... quia Iūlius eī multa ōrnāmenta dat
7. Ubi sunt margarītae Aemiliae? ... in collō eius sunt
8. Quid digitum Aemiliae ōrnat? ... ānulus digitum eius ōrnat
9. Estne Mēdus cum dominō suō? ... Mēdus nōn est cum dominō
10. Quod ōrnāmentum habet Lȳdia? ... līneam margarītārum habet
11. Cūr Lȳdia nūlla alia ōrnāmenta habet? ... ... quia pecūniōsa nōn est