LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM IX

Exercitium 3

1. Ubi est pāstor? ... pāstor in campō est

2. Quot ovēs apud eum sunt? ... centum ovēs

3. Quid inest in saccō pāstōris? ... in saccō eius pānis inest

4. Ovēsne pānem edunt? ... ovēs herbam edunt, nōn pānem

5. Cūr canis pāstōrem amat? ... ... quia pāstor canī cibum dat

6. Quis est dominus pāstōris? ... dominus pāstōris est Iūlius

7. Quid vidētur post campum? ... post campum montēs videntur

8. Inter montēs quid est? ... inter montēs sunt vallēs

9. Quot arborēs in colle sunt? ... ūna arbor in colle est

10. Cūr pāstor et ovēs in silvam nōn intrant? ... ... quia lupōs timent

11. Quid est in caelō? ... in caelō est sōl

12. Quō pāstor ovēs dūcit? ... pāstor ovēs in umbram dūcit

13. Cūr pāstor umbram petit? ... ... quia sōl lūcet

14. Ubi iacet pāstor? ... sub arbore in umbrā iacet


Index Cap. 9 Ecercitium 2 Cap. 9 Exercitium 4