1. Cūr 'Rōstra' vocātur locus ex quō ōrātōrēs verba faciunt? 'Rōstra' dīcitur is locus quia ōrnātur rōstrīs nāvium captārum.
2. Quid est rōstrum nāvis? Ita vocantur hastae ferreae quae ē prōrā nāvis longae ēminent.
3. Quis fuit Cicerō? Cicerō ōrātor fuit illūstrissimus.
4. Quandō clauditur aedēs Iānī? Iānus clauditur cum ubīque pāx est.
5. Quandō Iānus tertium clausus est? Tertium clausus est Iānus cum Augustus M. Antōnium superāvisset.
6. Estne quadrāta aedēs Vestae? Aedēs Vestae nōn quadrāta, sed rotunda est.
7. Quid significat ignis Vestae semper ārdēns? Ignis Vestae Rōmam urbem aeternam esse significat.
8. Quid est officium virginum Vestālium? Virginēs Vestālēs sacrificia facere et ignem Vestae servāre dēbent.
9. Quis habitat in Rēgiā? Rēgia est domus pontificis māximī.
10. Pontifex māximus quis est? Pontifex est summus sacerdōs Rōmānus.
11. Quid aedificātum est eō locō quō corpus Caesaris cremātum erat? Eō locō aedificātum est templum Dīvī Iūliī.
12. Ubi est aerārium populī Rōmānī? Aerārium populī Rōmānī est in templō Sāturnī.
13. Quī sunt Castor et Pollūx? Castor et Pollūx sunt fīliī Iovis geminī.
14. Quandō aedēs Concordiae aedificāta est? Aedificāta est postquam concordia cīvium Rōmānōrum restitūta est.
15. Quid appellātur carcer Rōmānus subterrāneus? Carcer subterrāneus 'Tulliānum' appellātur.
16. Quot statuae in porticū deōrum stant? Illīc statuae sex deārum et sex deōrum stant.
17. Quid est forum Boārium? Est forum ubi bovēs vēneunt.
18. Cui deō in ārā Māximā sacrificia fīunt? In ārā Māximā sacrificia fīunt Herculī, deō Graecō.
19. Ubi est Circus Māximus? Circus Māximus situs est in valle Murciā, inter Palātium et Aventīnum.
20. Ubi C. Iūlius Caesar necātus est? C. Iūlius Caesar necātus est in cūriā Pompēiā.
21. Cūr Venus ā Iūliō Caesare 'genetrīx' vocābātur? Venus 'genetrīx' vocābātur quia gēns Iūlia ā Venere orta esse dīcēbātur.
22. Quōmodo Octāviānus necem Caesaris ultus est? Octāviānus Brūtō et Cassiō bellum fēcit.
23. Brūtō et Cassiō victīs quod templum aedificāvit? Templum Mārtis Ultōris aedificāvit.
24. Quālem urbem Augustus sē relinquere glōriātus est? Augustus 'urbem marmoream sē relinquere' glōriātus est.
25. Ubi servantur ossa Augustī? Ossa Augustī servantur in mausōlēō magnificō.
26. Quārē Rōmānī in thermās eunt? In thermīs Rōmānī lavantur et exercentur.
27. Unde et quōmodo aqua in thermās dēdūcitur? Aqua ē montibus in thermās dēdūcitur per aquae ductūs longissimōs.