1. Cūr Nerō urbem incendisse putābātur? Nerō urbem incendisse putābātur quod incendiō dēlectātus est.
2. Quid ēgit Nerō post incendium Rōmae? Post incendium Nerō 'domum auream' sibi aedificāvit.
3. Quid aedificātum est in locō domūs aureae? Ibi thermae Titī et Trāiānī aedificātae sunt.
4. Quae templa Vespasiānus aedificāvit? Templum Dīvī Claudiī et templum Pācis.
5. Quam gentem Titus in Oriente vīcit et quam urbem dēlēvit? Titus Iūdaeōs vīcit et urbem eōrum Hierosolyma dēlēvit.
6. Quās rēs sacrās Titus Iūdaeīs adēmit? Iūdaeīs adēmit candēlābrum aureum aliāsque rēs sacrās.
7. Ubi situs est arcus Titī? Arcus Titī in summā Sacrā viā locātus est.
8. Quid est stadium? Stadium est circus ubi iuvenēs currendō sē exercent.
9. Columna Trāiānī ubi locāta est? Columna Trāiānī stat iūxtā basilicam Ulpiam.
10. Quae sunt māxima Hadriānī opera? ... Māxima eius opera sunt templum Veneris et Rōmae et mausōlēum Hadriānī.
11. Quis post Hadriānum imperium accēpit? Hadriānō mortuō, Antōnīnus Pius imperium accēpit.
12. Quid Ovidius poēta Rōmam appellat? Ovidius Rōmam 'orbis caput' appellat.
13. Quis est dux Trōiānus ā quō populus Rōmānus orīginem trahit? Populus Rōmānus orīginem trahit ab Aenēā, duce Trōiānōrum.
14. Quis poēta carmen praeclārum dē Aenēā scrīpsit? P. Vergilius est poēta quī carmen clārissimum scrīpsit dē Aenēā.