1. Ex urbe antīquissimā, quae ā fōrmā moenium 'Rōma quadrāta' vocābātur, nihil restat [= superest].
2. Casa est parva domus pauper quae strāmentō tegitur [= operītur].
3. Arx dīcitur summus mōns arduus fīrmīs [= validīs] mūrīs mūnītus.
4. Dē saxō Tarpēiō hominēs scelestī praecipitābantur [= prōiciēbantur].
5. Templum est aedificium sacrum [: ubi diī adōrantur].
6. Postquam rēx L. Tarquinius Superbus ā Brūtō Rōmā expulsus est, duo cōnsulēs populō Rōmānō praepositī sunt.
7. Templum augustum [= magnificum et deō dignum] in summō Capitōliō situm Iovī Optimō Māximō sacrātum/cōnsecrātum [= sacrum factum] est.
8. Hoc templum cum incendiō [: igne] cōnsūmptum esset, ā Domitiānō refectum/restitūtum est et iterum cōnsecrātum [= sacrātum].
9. Templum Iovis Capitōlīnī aurō et gemmīs splendet [= clārē lūcet] et columnae ē marmore pulcherrimō factae sunt.
10. In cellā templī est ingēns simulācrum [= signum] Iovis in altā sēde sedentis.
11. Imperātor victor ducēs hostium in triumphō ante currum suum dūcit.
12. Post triumphum Capitōlium ascendit, ut Iovī sacrificium faciat.
13. In templō Iūnōnis Monētae, quod in summā Arce locātum [= situm] est, nummī efficiuntur ex metallīs pretiōsīs, aurō, argentō, aere.
14. Aes est metallum ex quō assēs efficiuntur.
15. Tabulārium est amplum [= magnum] aedificium in quō tabulae et litterae pūblicae servantur [= salvae cūstōdiuntur].
16. In forō Rōmanō ōlim palūs [= locus ūmidus] erat.
17. Aqua palūdis cloācā subterrāneā [= sub terrā sitā] in Tiberim dēducta est; ita siccātum [< siccum factum] est forum.
18. Forum Rōmānum multīs aedificiīs pūblicīs cingitur, in iīs duābus basilicīs, Aemiliā et Iūliā.
19. Cūria est aedificium ā Iūliō Caesare exstrūctum/extrūctum [= aedificātum] quō senātus Rōmānus convenīre solet.
20. Senātus Rōmānus cōnstat ex DC senātōribus, cīvibus nōbilissimīs.
21. Locus celeber est quō multī hominēs conveniunt.
22. Vīcus dīcitur pars urbis cum viīs domibusque.
23. In tabernīs Rōmānīs multae mercēs vēneunt [= vēnduntur].