Exempla:
locus celeber, celeberrimus
via celebris, celeberrima
forum celebre, celeberrimum
1. Templum est locus sacer et aedificium sacrum.
2. Via Sacra dīcitur via quae ad templa sacra forī Rōmānī dūcit.
3. Ex omnibus templīs sacrīs Rōmānīs sacerrimum est templum Iovis Capitōlīnī.
4. Nūllus locus tam celeber est quam forum Rōmānum: illud forum est locus urbis celeberrimus.
5. Via Latīna nōn est tam celebris quam via Appia; haec est via Rōmāna celeberrima.
6. Forum Tūsculānum nōn tam celebre est quam forum Rōmānum.
7. Achillēs fuit dux bellī ācer et fortis.
8. Apud Trōiam pugna ācris (bellum ācre) fuit.
9. Bellum Trōiānum fuit omnium ācerrimum.