LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVI

Exercitium 7

1. Ex Rōstrīs ōrātōrēs verba faciunt ad populum.

2. Is locus ōrnātur rōstrīs, quae ē prōrīs [<> puppibus] nāvium captārum ērepta sunt.

3. Cicerō fuit ōrātor illūstrissimus/illūstris [= clārissimus].

4. Rōstra antīqua ā Iūliō Caesare dēstrūcta [<> exstrūcta] sunt.

5. Vesta est dea focī [= ignis domesticī].

6. In aede [= templō] Vestae, quae fōrmam rotundam habet, ignis semper ārdet.

7. Ignis ille, quī numquam exstinguitur/extinguitur [<> accenditur], Rōmam urbem aeternam [= perpetuam, sine fīne] esse significat.

8. Rēgia est domus rēgis, idemque nōmen habet domus pontificis māximī, quī cēterīs sacerdōtibus praefectus [= praepositus] est.

9. Sacerdōtēs sacrificia faciunt ac rēs dīvīnās [< deus] cūrant.

10. Post mortem Iūlius Caesar 'Dīvus [= dīvīnus] Iūlius' nōminātus est.

11. Mōs Rōmānōrum est corpus hominis mortuī cremāre [= ūrere].

12. Templum Sāturnī senātus populusque Rōmānus incendiō cōnsūmptum restituit [= refēcit].

13. Id templum est aerārium populī Rōmānī, ubi pecūnia pūblica dēpōnitur ac servātur.

14. Ōlim discordia inter duās factiōnēs [= partēs cīvium] inimīcissimās, patriciōs et plēbēiōs, populum Rōmānum dīvidēbat.

15. Concordiā [<> discordiā] restitūtā, aedēs Concordiae aedificāta est.

16. Haec aedēs, cum vetustāte [< vetus] collāpsa [= ad terram lāpsa] esset, in meliōrem faciem [= fōrmam] restitūta est.

17. In Carcere subterrāneō sordidō foedus odor sentītur (nāsō).

18. Dīvō Vespasiānō ā fīliō aedēs dēdicāta [= sacrāta et dōnāta] est.

19. In porticū deōrum inter columnās stant signa aurāta [= aurō operta].

20. Clīvō Capitōlīnō imperātōrēs triumphantēs [< triumphus] in Capitōlium ascendunt.

21. In forō boāriō [< bōs] bovēs aliaeque pecudēs [= bēstiae agricolārum] vēneunt.

22. Ibi locāta est āra Māxima, in quā sacrificia fīunt Herculī deō.

23. Prōmunturium est mōns quī in mare ēminet.


Index Cap. 36 Ecercitium 6 Cap. 36 Exercitium 8