LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVI

Exercitium 8

Nōmina deōrum et deārum

1. Porticus sub Capitōliō sita sex diīs et sex deābus sacrāta est.

2. Illī duodecim diī sunt: Iuppiter cum tribus sorōribus, Iūnōne et Vestā et Cerere, ūnō frātre, Neptūnō, quattuor fīliīs, Mārte, Mercuriō, Vulcānō, Apolline, duābus fīliābus virginibus, Minervā et Diānā, et cum Venere,

quae item Iovis fīlia esse putātur.

3. Iūnō est Iovis soror atque coniūnx/coniux [= uxor].

4. Sāturnus est pater Iovis et Iūnōnis et Vestae et Cereris et Neptūnī.

5. Apollō, deus sōlis, et Diāna, dea lūnae, Iovis fīliī geminī [: eōdem diē nātī] sunt.

6. Vesta est dea focī rērumque domesticārum [< domus], Cerēs dea frūgum.

7. Aedēs Iovis Capitōlīnī etiam duābus deābus, Iūnōnī et Minervae, cōnsecrāta est.

8. Minerva, Iovis fīlia virgō, dea artium ac sapientiae [< sapiēns] est.

9. Nōmina deōrum Graeca et Latīna: 'Zeus' Iuppiter/Iūpiter, 'Hēra' Iūnō, 'Hestia' Vesta, 'Dēmētēr' Cerēs, 'Poseidōn' Neptūnus, 'Arēs' Mārs, 'Hermēs' Mercurius, 'Hēphaistos' Vulcānus, 'Apollōn' Apollō, 'Athēnē' Minerva,

'Artemis' Diāna, 'Aphrodītē' Venus, 'Kronos' Sāturnus.


Index Cap. 36 Ecercitium 7 Cap. 36 Exercitium 9