LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVI

Exercitium 9

1. Inter Palātium et Aventīnum interiecta est [= interest] vallis Murcia.

2. Circus Māximus ā Caesare renovātus [= novus factus] est.

3. Ad Pharsālum Caesar exercitum Pompēiī superāvit [= vīcit].

4. Caesar novum forum fēcit cum templō Veneris Genetrīcis [= mātris].

5. Caesar ad pedēs statuae [= signī] Pompēiī necātus est.

6. C. Octāviānus, quī necem Caesaris ulcīscī voluit, cum Brūtō et Cassiō proelium commīsit [= coepit].

7. Post victōriam novum templum, quod ante proelium Mārtī deō vōverat [= prōmīserat], incohāvit/inchoāvit [= aedificāre coepit].

8. Hoc monumentum [< monēre] victōriae suae templum Mārtis Ultōris [< ulcīscī] nōmināvit.

9. Augustus multa nova opera marmorea [< marmor] exstrūxit in locō veterum domuum quae ē lateribus/latere aedificātae erant.

10. Itaque hīs verbīs glōriātus est [= gloriōsē dīxit]: 'Marmoream relinquō urbem quam latericiam [< later] accēpī.'

11. In mausōlēō Augustī ossa prīncipis servantur.

12. In campō Mārtiō sitae sunt balneae [= balnea pūblica] quae thermae Agrippae appellantur.

13. In thermīs Rōmānī lavantur atque ibīdem [= eōdem locō] corpora

exercent/exercentur natandō, currendō, luctandō.

14. Aquae ductus veterrimus, quī ab Appiō Claudiō in urbem inductus est, habet longitūdinem [< longus] prope XII mīlium passuum.

15. Prope Rōmam sunt longī aquae ductūs arcuātī [< arcus].

16. In bibliothēcā servantur librī.


Index Cap. 36 Ecercitium 8 Cap. 36 Exercitium 10