1. Rēx Sāturnus māximā iūstitiā [< iūstus] fuit; rēgnum [< rēx] eius erat tempus beātum.
2. Sāturnālia dīcuntur diēs fēstī mense Decembrī quibus servī cum dominīs discumbunt [= accumbunt].
3. Faunus Euandrō profugō [= fugientī] arva colenda dedit.
4. Fīlius rēgis Latīnī in prīmā iuventūte [< iuvenis] mortuus est.
5. In Italiā pāx diūturna [< diū] erat, cum Trōia ā Graecīs capta est.
6. Graecī hōc dolō ūsī sunt: equum ligneum fabricāvērunt [< faber] et mīlitibus complēvērunt.
7. Minerva dea Trōiānīs benigna erat [= bene volēbat].
8. Trōiānī, cum Graecōs āvectōs [<> advectōs] esse putārent, sine cūrā exiērunt et mōlem [= magnitūdinem] equī mīrābantur.
9. Lāocoōn ā summā arce dēcurrēns cīvēs monuit nē dōnum illud suspectum ā Graecīs īnfīdīs acciperent.
10. Hasta quam Lāocoōn in equum ligneum mīsit nōn penetrāvit ad mīlitēs occultōs [= latentēs], sed in rōbore [= lignō dūrō] stetit.
11. Paulō post duo anguēs terribilēs Lāocoontem, dum ad āram taurum immolat, petunt.
12. Anguēs corpus eius amplectuntur [= complectuntur] neque is sē explicāre [<> implicāre] potest.
13. Simul anguēs duōs fīliōs eius corripiunt [= rapiunt] et membra eōrum tenera [= mollia, invalida] edunt.
14. Inde sub clipeum [= scūtum rotundum] Minervae cōnfugiunt [= fugiunt], ubi nēmō eōs contingere [= tangere] audet.
15. Trōiānī pavōre [= subitō timōre] perturbātī conclāmant [= simul clāmant] 'dōnum Graecōrum in arcem Minervae dūcendum esse'.
16. Tanta erat īnsānia [< īnsānus] Trōiānōrum ut equum ligneum in urbem traherent, dum templa fronde [= foliīs] exōrnant.
17. Etsī penitus [= ex interiōre parte] arma sonāre [< sonus] audiunt, nēmō partem equī interiōrem īnspicere cōnātus est.
18. Cassandra fātum Trōiae praedīcēbat/praedīxit nec quisquam eī crēdēbat.
19. Plūrimīs Trōiānīs ille diēs suprēmus [= summus, ultimus] fuit.
20. Equō patefactō [= apertō] Graecī per fūnem dēmissum ad terram lāpsī sunt.
21. Urbis cūstōdēs [> cūstōdīre] occīdērunt et portās patefēcērunt.
22. Māchina est īnstrūmentum bellī quō mūrī dēstruuntur.
23. Catilīna arma scelerāta [< scelus] contrā patriam cēpit.