LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVII

Exercitium 11

1. Quōs Aenēās domī dēseruerat? Aenēās patrem et uxōrem et fīlium domī relīquerat.

2. Quid Venus Aenēae fīliō suō suāsit et quid prōmīsit? Eī suāsit ut domum redīret et prōmīsit 'sē eum tūtum eō ductūram esse'.

3. Quid respondit Anchīsēs cum Aenēās eum rogāret ut sēcum fugeret? Anchīsēs ex patriā suā fugere recūsāvit.

4. Num Aenēās patrem senem domī relinquere voluit? Aenēās patrem suum domī dēserere nōluit.

5. Quod prōdigium effēcit ut Anchīsēs fīlium suum comitārētur? Flamma in capite Iūlī et tonitrus et stēlla currēns.

6. Quō Aenēās famulōs convenīre iussit? Extrā urbem ad tumulum et templum Cereris eōs convenīre iussit.

7. Quid fēcit Aenēās nē pater senex fatīgārētur? Aenēas patrem suum umerīs portāvit.

8. Quam ob rem ē nōtā viā discessit? Ē nōtā viā aberrāvit cum timēret nē hostibus occurreret.

9. Cūr Aenēās in urbem revertit? In urbem revertit ut uxōrem suam quaereret.

10. Quālem domum suam invēnit? Aenēās domum patriam ā Graecīs captam et incēnsam invēnit.

11. Quid vīdit apud rēgiam Priamī? Dīvitiās templōrum ad rēgiam Priamī cōnferrī vīdit.

12. Quid factum est cum Aenēās uxōrem suam quaereret? Imāgō Creūsae appāruit ac marītum cōnsōlāta est.

13. Quid Creūsa Aenēae prōmīsit? Creūsa eī in Hesperiā rēgnum et rēgiam coniugem prōmīsit.

14. Quō Aenēās sine coniuge rediit? Aenēās ad patrem et fīlium et sociōs suōs rediit.

15. Quōs ibi invēnit? Ibi magnum numerum sociōrum novōrum invēnit.

16. Quārē tot hominēs eō convēnerant? Convēnerant ut cum Aenēā inde proficīscerentur.


Index Cap. 37 Ecercitium 10 Cap. 37 Exercitium 12