LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVII

Exercitium 3

1. Incolae Italiae prīmī quī fuērunt? Prīmī Italiae incolae 'Aborīginēs' appellantur.

2. Quālis rēx fuit Sāturnus? Sāturnus fuit rēx iūstissimus.

3. Quid Sāturnālibus fierī solet? Sāturnālibus servī cum dominīs discumbere solent.

4. Unde vēnit Euander et quid eī dedit Faunus? Faunus Euandrō ex Arcadiā profugō arva colenda dedit.

5. Latīnō rēgī quot līberī erant? Fīliō mortuō, ūna fīlia rēgī Latīnō erat.

6. Quō dolō Graecī ūsī sunt ut Trōiam caperent? Mīlitēs Graecī in magnō equō ligneō latentēs Trōiam intrāvērunt.

7. Ubi Trōiānī equum ligneum invēnērunt? Trōiānī equum ligneum in lītore invēnērunt.

8. Omnēsne eum in urbem dūcendum esse cēnsēbant? Aliī equum in mare praecipitandum, aliī eum ūrendum esse cēnsēbant.

9. Quid Lāocoōn cīvēs suōs monuit? Lāocoōn Trōiānōs monuit nē Graecīs cōnfīderent.

10. Quid eī accidit cum equum hastā percussisset? Duo anguēs terribilēs eum amplexī sunt.

11. Hoc videntēs quid dīxērunt Trōiānī? Trōiānī 'eum ā Minervā pūnitum esse' dīxērunt.

12. Quōmodo equus ligneus in urbem tractus est? Equus ille magnō labōre fūnibus in urbem tractus est.

13. Quae fuit Cassandra et quid ēgit? Cassandra fīlia Priamī fuit quae fātum Trōiae praedīxit.

14. Quid factum est cum sōl occidisset? Tum mīlitēs Graecī ex equō exiērunt.

15. Quōmodo cēterī Graecī urbem intrāvērunt? Cūstōdibus occīsīs, mīlitēs quī urbem intrāverant portās aperuērunt.


Index Cap. 37 Ecercitium 2 Cap. 37 Exercitium 4