Exemplum:
Post Faunum Latīnus rēgnāvit. Quī [: is] bonus rēx fuit.
1. Latīnus fīliam habēbat iam mātūra virō. Quam multī virī petēbant.
2. Euander profugus in Italiam vēnit. Cui rēx Faunus arva colenda dedit.
3. Aenēae dormientī Hector appāruit. Quī eum hortātus est ut fugeret.
4. Cassandra in vinculīs trahēbātur. Quam speciem cīvēs ferre nōn poterant.
5. Rēx Priamus senex arma cēpit. Quod cum coniūnx eius vidēret, eī suāsit ut ad āram cōnfugeret.
6. Rēx tēlum in Pyrrhum coniēcit. Cui Pyrrhus 'Nunc morere!' inquit.
7. Subitō stēlla per caelum lābitur. Quae cum post montem Īdam occidisset, Anchīsēs deōs alloquitur.
8. Aenēās tēla hostium cōnspexit. Quā rē perturbātus ē nōtā viā discessit.
9. Aenēās 'Creūsam' vocābat. Quod cum diū fēcisset, uxor virō appāruit.
10. Extrā urbem Aenēās multōs sociōs invēnit. Quōs omnēs posterō diē sēcum trāns montēs dūxit.
11. Aenēās deōs precātus est. Quō factō patrem certiōrem fēcit.