1. Cūr Trōiānī per fretum Siculum nōn nāvigāvērunt? Id fretum vītāvērunt quia ibi māxima perīcula nautīs impendent.
2. Quō deinde advectī sunt? Ad ōram Cyclōpum advectī sunt.
3. Cūr Trōiānī perterritī in silvīs latuērunt? Trōiānī fragōre Aetnae montis terrēbantur.
4. Quid ex monte Aetnā ēmittitur? Ex monte Aetnā saxa lapidēsque ēmittuntur.
5. Quī vir ex silvīs prōcessit? Vir Graecus ex silvīs ad Trōiānōs prōcessit.
6. Cūr ille exterritus restitit? Restitit cum arma et vestīmenta Trōiāna agnōsceret.
7. Quid Anchīsēs virum ignōtum interrogāvit? Anchīsēs ab eō quaesīvit 'quis esset?' et 'unde venīret?'
8. Quid vir Graecus respondit? Respondit 'sē cum Ulixe profectum in antrō Cyclōpis dēsertum esse.'
9. Quōmodo Ulixēs necem sociōrum suōrum ultus erat? Ulixēs hastam acūtam in oculō Polyphēmī dēfīxerat.
10. Ūnō oculō perditō nōnne Polyphēmus alterō oculō vidēre poterat? Polyphēmus caecus factus erat, neque enim alterum oculum habēbat.
11. Quid Trōiānī Polyphēmum agere vīdērunt? Trōiānī Polyphēmum caecum inter pecudēs suās ambulantem vīdērunt.
12. Quid fēcērunt Trōiānī, ut quam celerrimē fugerent? Trōiānī fūnēs incīdērunt et nāvēs rēmīs incitāvērunt.
13. Ā quō benignē receptī sunt in Siciliā? In Siciliā Trōiānī benignē receptī sunt ā rēge Acestā.
14. Quem Aenēās in monte Eryce sepelīvit? In monte Eryce Aenēās patrem suum sepelīvit.