1. Augustus: 'Urbem marmoream relinquIbi Aenēās clipeum ad forēs templī fīxit et versum īnscrīpsit.ō.' Augustus dīxit 'sē urbem marmoream relinquere.'
2. Nerō: 'Quasi homō tandem habitāre coepī!' Nerō dīxit 'sē quasi hominem tandem habitāre coepisse!'
3. Lāocoōn: 'Timeō Danaōs...' Lāocoōn dīxit 'sē Danaōs timēre'/'Danaōs ā sē timērī.'
4. Aenēās: 'Patrem meum portābō, nec mihi grave erit hoc onus.' Aenēās dīxit 'sē patrem suum portātūrum esse, nec sibi grave fore [= futūrum esse] id onus.'
5. Aenēās: 'Fīlium meum mēcum dūcam.' Aenēās dīxit 'sē fīlium suum sēcum ductūrum esse.'
6. Aenēās: 'Ubi est uxor mea? cūr mē nōn sequitur?' Aenēās interrogāvit 'ubi esset uxor sua? cūr sē nōn sequerētur?'
7. Andromachē: 'Dīc mihi: Hector meus ubi est?' Andromachē Aenēam ōrāvit ut sibi dīceret ubi Hector suus esset.
8. Andromachē: 'Ego et Helenus in Ēpīrum abductī sumus; posteā vērō Helenus Chāoniā potītus est et mē uxōrem dūxit.' Andromachē nārrāvit 'sē et Helenum in Ēpīrum abductōs esse; posteā vērō Helenum Chāoniā potītum
esse et sē uxōrem dūxisse.'
9. Aenēās: 'Quae perīcula mihi vītanda sunt?' Aenēās ab Helenō quaesīvit 'quae perīcula sibi vītanda essent?'
10. Aenēās: 'Dī immortālēs! Servāte mē et sociōs meōs!' Aenēās ōrat ut dī immortālēs sē et sociōs suōs servent.