1. Quod dē Andromachē nārrātur incrēdibile est [= vix crēdī potest].
2. Helenus Chāoniā, parte Ēpīrī extrēmā [< extrā], potītus esse et Andromachēn, viduam Hectoris, uxōrem dūxisse nārrātur.
3. Andromachē in lūcō [= silvā sacrā] sacrificābat et Mānēs Hectoris invocābat.
4. Ut [= ut prīmum] Aenēam agnōvit [= recognōvit], exterrita [= territa] palluit [< pallēscere], quia eum mortuum esse rēbātur [= arbitrābātur].
5. Dum Andromachē fortūnam suam nārrat et dē cāsū [< cadere] Aenēae quaerit, Helenus vēnit et Aenēam ad cēnam invītāvit [= vocāvit].
6. Helenus, postquam iuvencōs [= bovēs iuvenēs] immolāvit, Aenēam dē perīculīs quae ā fretō Siculō nautīs impendent certiōrem fēcit.
7. Scylla ex antrō obscūrō nāvēs in saxa trahit, et Charybdis nāvēs in gurgitem/verticem [= vorāginem] mergit.
8. Praestat [= melius est] tōtam Siciliam circumīre/circuīre quam mōnstra illa terribilia experīrī [= cognōscere quālia sint].
9. Helenus vātēs erat, quī dīvīnō modō rēs futūrās praedīcere poterat.
10. Cum Trōiānī inde dīgressī essent [= discessissent], post sōlis occāsum [< occidere] in lītus exiērunt.
11. Mediā nocte profectī, cum iam aurōra rubēret, Italiae lītus cōnspexērunt.
12. Anchīsēs pateram vīnō implēvit atque deōs sīc invocāvit:
'Dī maris et terrae tempestātumque potentēs!'
13. Trōiānī in terrā illā Graecōrum morārī [< mora] nōluērunt.