LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXVIII

Exercitium 7

1. Cuius uxor fuerat Andromachē? Andromachē Hectoris uxor fuerat.

2. Trōiā captā quis Andromachēn et Helenum in Ēpīrum abdūxerat? Pyrrhus Andromachēn et Helenum in Ēpīrum abdūxerat.

3. Ā quō Pyrrhus interfectus est? Ab Oreste, Agamemnonis fīliō, Pyrrhus interfectus est.

4. Quō rēgnō Helenus potītus est et quam uxōrem dūxit? Helenus Chāoniā potītus est et Andromachēn uxōrem dūxit.

5. Quid Andromachē agēbat in lūcō extrā urbem? Andromachē sacrificābat et Mānēs Hectoris invocābat.

6. Quid Andromachē ab Aenēā quaesīvit? Andromachē ab Aenēā quaesīvit 'vīveretne ipse?' et 'ubi esset Hector?'

7. Quōmodo Helenus Aenēam sociōsque eius recēpit? Helenus Trōiānōs benignē recēpit atque ad convīvium invītāvit.

8. Quid Aenēās Helenum interrogāvit? Aenēās Helenum interrogāvit 'quae perīcula sibi vītanda essent?'

9. Quid Helenus dē fretō Siculō nārrāvit? Nārrāvit 'duo mōnstra fretum Siculum tenēre, Scyllam et Charybdim.'

10. Quid Trōiānīs profugīs suāsit? Rēx iīs suāsit ut Siciliam circumīrent.

11. Quod dōnum Ascanius accēpit ab Andromachē? Ascanius vestem pretiōsam ab Andromachē accēpit.

12. Mediā nocte profectī quid Trōiānī prīmā lūce cōnspexērunt? Prīmā lūce lītora Italiae cōnspexērunt.

13. Quōmodo Anchīsēs Italiam salūtāvit? Anchīsēs pateram vīnō implēvit atque deōs invocāvit.

14. Cūr Trōiānī in eā regiōne Italiae morārī nōluērunt? Morārī nōluērunt quod illa regiō ā Graecīs incolēbātur.

15. Cui deae sacrificāvērunt antequam ad Siciliam profectī sunt? Deae Iūnōnī sacrificavērunt.


Index Cap. 38 Ecercitium 6 Cap. 38 Exercitium 8