1. Quid Aenēās et Achātēs mīrābantur ex colle dēspicientēs? Aenēās et Achātēs alta urbis tēcta mīrābantur.
2. Num quis eōs urbem intrantēs vīdit? Nēmō eōs vidēre poterat, nam nebulā cīnctī erant.
3. Quae imāginēs in templō Iūnōnis pictae erant? In novō templō imāginēs bellī Trōiānī pictae erant.
4. Quamobrem Aenēās magnum gemitum dedit? Aenēās gemuit cum vidēret imāginem Hectoris mortuī.
5. Quālis erat Dīdō rēgīna ad templum incēdēns? Fōrmā pulcherrima rēgīna ad templum gradiēbātur.
6. Ubi Dīdō cōnsēdit et quid agēbat? Dīdō in altō soliō sedēns lēgēs dabat.
7. Quī hominēs ad rēgīnam adductī sunt? Quīdam sociī Aenēae, in iīs Īlioneus, ad Dīdōnem adductī sunt.
8. Quid Īlioneus Dīdōnem ōrāvit? Īlioneus rēgīnam ōrāvit nē Trōiānōs ab ōrīs Āfricae arcēret.
9. Quid Īlioneus dē sē et sociīs suīs nārrāvit? . Nārrāvit 'sē et sociōs suōs Trōiā profugōs Italiam petere.'
10. Num cāsus Trōiae Dīdōnī ignōtum erat? Dīdō bellum Trōiānum et cāsum Trōiae bene nōverat.
11. Quid Dīdō Trōiānīs pollicitus est? Dīdō prōmīsit 'sē Trōiānōs tūtōs dīmissūram esse iīsque auxilium lātūram.'
12. Hoc audientēs quid Aenēās et Achātēs cupiēbant? Ē nebulā circumfūsā ērumpere cupiēbant.