LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXIX

Exercitium 13

1. Cūr Aenēās deō similis ante Dīdōnem stābat? ... Aenēās fulgēbat deō similis quia Venus eī decōrem dīvīnum dōnāverat.

2. Quam ob rem ille grātiās ēgit rēgīnae? ... Rēgīnae grātiās ēgit quod Trōiānōs profugōs in urbem suam reciperet.

3. Quōmodo Dīdō Aenēam recēpit? ... Dīdō Aenēam in rēgiam suam dūxit eumque ad convīvium vocāvit.

4. Quid ad cēterōs Trōiānōs missum est? ... Ad Trōiānōs relictōs ampla mūnera missa sunt: taurī, suēs, ovēs, agnī.

5. Quibus rēbus ōrnātum est triclīnium? ... Triclīnium veste pictā purpurāque Tyriā ornātum est.

6. Quae mūnera Aenēās Dīdōnī darī iussit? ... Aenēās vestem magnificam atque ōrnāmenta pulcherrima rēgīnae dōnāvit.

7. Quod cōnsilium Venus in animō versābat? ... Venerī erat cōnsilium ut Cupīdō Dīdōnem amōre incenderet.

8. Cūr nēmō Cupīdinem prō Ascaniō venientem agnōvit? ... Nēmō Cupīdinem agnōvit quia ille deus in fōrmam Ascaniī mūtātus vēnit.

9. In quō lectō accubuit rēgīna? ... In convīviō rēgīna in lectō mediō accubuit.

10. Quis in gremiō eius cōnsīdit? ... Cupīdō, fōrmam Ascaniī gerēns, in gremiō Dīdōnis cōnsēdit.

11. Quid Cupīdō in gremiō Dīdōnis sedēns effēcit? ... Cupīdō effēcit ut Dīdō amōrem Sychaeī oblīta vīvō amōre incenderētur.

12. Quōmodo illūstrābātur triclīnium? ... Triclīnium lucernīs et facibus illūstrābātur.

13. Quid Dīdō Iovem precāta est? ... Dīdō Iovem precāta est ut Tyriīs et Trōiānīs ille diēs fēlīx esset.

14. Quōmodo Iōpās convīvās dēlectābat? ... Iōpās fidibus canendō convīvās dēlectābat.

15. Quid Dīdō Aenēam rogāvit? ... Dīdō Aenēam rogāvit ut sibi fugam et errōrēs suōs narrāret.

16. Num ille libenter cāsum Trōiae nārrāvit? ... Etsī cāsum Trōiae meminisse horrēbat, Aenēās nārrāre coepit.

17. Ā quō factō fīnem nārrandī fēcit? ... Fūnere patris memorātō Aenēās fīnem nārrandī fēcit.


Index Cap. 39 Ecercitium 12 Cap. 39 Exercitium 14