1. Quam urbem Iūnō ante omnēs dīligēbat? Iūnō Karthāginem ante omnēs urbēs dīligēbat.
2. Quamobrem Trōiānōs ōderat Iūnō? Trōiānōs ōderat quia sciēbat posterōs eōrum Karthāginem expugnātūrōs esse.
3. Quam deam Paris pulcherrimam esse iūdicāverat? Paris Venerem deam pulcherrimam esse iūdicāverat.
4. Cūr Minerva Graecōrum classem disiēcerat? Graecīs īrāta erat quod Āiāx in templō Minervae Cassandrae vim attulerat.
5. Quōmodo Iūnō classem Trōiānōrum disiēcit? Iūnō Aeolum, rēgem ventōrum, ōrāvit ut classem Aenēae disiceret.
6. Quis est Aeolus et quid est officium eius? Aeolus est rēx ventōrum cuius officium est ventōs cūstōdīre.
7. Cūr Aenēās optāvit ut prō patriā pugnāns occidisset? Id optāvit quia mālēbat prō patriā pugnāns morī quam flūctibus mergī.
8. Cūr nāvēs nec vēlīs nec rēmīs agī poterant? ... quia vēla scissa et rēmī frāctī erant.
9. Trēs nāvēs quō tempestāte abreptae et aliae trēs quō lātae sunt? Nāvēs trēs in saxa abreptae sunt et trēs ab altō in vada lātae sunt.
10. Quid factum est ante ipsīus Aenēae oculōs? Ante oculōs Aenēae nāvis in rapidum verticem vorāta est.
11. Cui datum est imperium maris? Imperium maris deō Neptūnō datum est.
12. Cum mare tantā tempestāte miscērī vidēret, quid fēcit Neptūnus? Neptūnus ventōs reprehendit atque tempestātem sēdāvit
13. Quō vectae sunt nāvēs quae ex tempestāte supererant? Nāvēs septem in ōram Āfricae in sinum tūtum vectae sunt.
14. Quid fēcērunt Trōānī ē nāvibus ēgressī? Trōiānī ē nāvibus ēgressī in lītore quiēvērunt.