LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XXXIX

Exercitium 7

1. Quid Aenēās ē scopulō prōspiciēns vīdit? Gregem cervōrum in lītore errantem vīdit.

2. Quot cervōs occīdit? Aenēās septem magnōs cervōs occīdit.

3. Quibus illam praedam partītus est? Praedam sociīs suīs partītus est.

4. Quōmodo Trōiānī vīrēs et animum restituērunt? Cibō et vīnō vīrēs et animum restituērunt.

5. Quis Aenēae in silvā obviam iit? Venus in silvā Aenēae, fīliō suō, obviam iit.

6. Cūr Aenēās mātrem suam nōn agnōvit? Mātrem nōn agnōvit quia Venus fōrmam virginis vēnantis gerēbat.

7. Quid deam interrogāvit? Aenēās eam interrogāvit num dea Diāna esset an Nympha aliqua.

8. Unde Dīdō in Āfricam vēnerat? Dīdō Tyrō, ex urbe Phoenīcēs, in Āfricam vēnerat.

9. Cūr illa Tyrō fūgit? Ex patriā fūgit quia timēbat rēgem quī virum eius Sychaeum necāverat.

10. Quōmodo Dīdō scelus Pygmaliōnis cognōvit? Sychaeus eī in somniō scelus rēgis nārrāvit.

11. Unde Dīdō magnum aurī pondus quaesīvit? Aurum quaesīvit ē thēsaurīs quī eī in somniō mōnstrātī erant.

12. Quō Tyriī profugī vēnērunt? Tyriī profugī in ōram Āfricae vēnērunt, ubi nunc Karthāgō sita est.

13. Quid Aenēās deae nārrāvit? Aenēās Venerī nārrāvit 'sē Trōiā vēnisse novam patriam quaerentem.'

14. Quid Venus Aenēae nūntiāvit? Venus Aenēae nūntiāvit 'nāvēs cum sociīs eius servātās esse.'

15. Quōmodo Aenēās mātrem suam agnōvit? Mātrem suam agnōvit cum eam dīvīnō decōre fulgēre vidēret.

16. Cūr nēmō Aenēam et Achātēn vidēre poterat? Aenēās et Achātēs vidērī nōn poterant quia nebulā circumfūsī erant.

17. Quō Venus sē contulit? Venus ad templum suum in īnsulam Cyprum sē contulit.


Index Cap. 39 Ecercitium 6 Cap. 39 Exercitium 8