1. Fēmina amōre flagrāns placidum [= quiētum] somnum capere nōn potest.
2. Dīdō, cui certum erat nūllī virō coniugiō [< coniūnx] sē iungere, tamen amōrī Aenēae succubuit [= resistere nōn potuit].'
3. Dīdō: 'Nōn dubitō quīn ille deā nātus sit... Sed velim [= utinam] Iuppiter mē fulmine percutiat priusquam fidem fallō!'
4. Anna sorōrem suam dīlēctam [= cāram] suāsit nē placitō [= grātō] amōrī repugnāret atque ut sacrificiīs ā dīs veniam peteret.
5. Ita animum sorōris amōre īnflammāre [= incendere] temptat.
6. Mulier furēns/dēmēns [= āmēns] flammā amōris ūritur.
7. Aenēae opēs suās ostentat/ostentāvit [= glōriōsē ostendit] et, novō convīviō parātō, postquam Aenēās discessit, lectō eius relictō incumbit/incubuit.
8. Dum Dīdō et Aenēās in montibus vēnantur, extemplō [= statim] tonāre incipit atque imber grandine mixtus īnsequitur [= sequitur].
9. Aenēās et Dīdō eandem spēluncam [= idem antrum] petunt.
10. Fāma est mōnstrum volāns, cui tot vigilēs [= vigilantēs] oculī sunt quot plūmae [= pennae] in corpore.
11. Fāma nārrābat 'Aenēam cum Dīdōne concubuisse [= eīdem lectō incubuisse] eōsque in luxū vītam agere, turpī cupīdine captōs!'
12. Neque vērō Dīdō fāmam respicit [= cūrat].
13. Caprae ferae sunt bēstiae quae montēs arduōs ascendere possunt.
14. Ascanius ācrī equō cervōs praeterit [= praeter cervōs it] leōnem quaerēns.
15. Germānī sunt hostēs Rōmānōrum invictī [= quī vincī nōn possunt].
16. Cinis est quod igne relinquitur.
17. Magna est potentia [< potēns] deōrum.