LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XL

Exercitium 11

1. Dīdō cum Aenēam abīre vidēret 'Prō [= ō], Iuppiter!' ait 'Abībit advena [< advenīre]?'

2. Dīdō intellegit Aenēam sibi illūsisse [= sē ēlūsisse].

3. Iūnōnem et Furiās ultrīcēs [f < ultor] invocat.

4. Precātur ut Aenēās in bellō cadat īnsepultus [: sine fūnere] atque ut aliquī ultor exoriātur [= oriātur] quī Trōiānōs persequātur.

5. Oculōs sanguineōs [< sanguis] volvēns rogum cōnscendit et nōtō cubīlī [= lectō, torō] incubuit.

6. Novissima [= ultima] eius verba fuērunt: 'Sīc iuvat īre sub umbrās!'

7. In Siciliā, cum annus praeteriisset ex fūnere Anchīsis, Aenēās lūdōs magnificōs apparāvit.

8. Iaculum est pīlum quod procul iacitur.

9. Imperātor fortitūdinem [< fortis] mīlitum laudat.

10. Vir quī patriam relinquit ut novam terram incolat colōnus dīcitur.

11. Hic liber ad ūsum [< ūtī] discipulōrum scrīptus est.

12. 'Tū regere imperiō populōs, Rōmāne, mementō [< meminisse]!

Hae tibi erunt artēs: pācisque impōnere mōrem,

parcere subiectīs et dēbellāre superbōs.'


Index Cap. 40 Ecercitium 10 Cap. 40 Exercitium 12