1. Unde Dīdō prōspexit classem Trōiānōrum prōcēdentem? Dīdō ex altā turrī prōspexit.
2. Num quid fēcit ut nāvēs cursū prohibēret? Dīdō prohibēre nōn potuit nē nāvēs proficīscerentur.
3. Quid rēgīna sē facere potuisse dīxit? Dīxit 'sē Aenēam et Ascanium occīdere et nāvēs incendere potuisse.'
4. Quās deās Dīdō invocāvit? Dīdō Iūnōnem et Furiās ultrīcēs invocāvit.
5. Quod fātum optābat Aenēae? Optābat ut Aenēās bellō pellerētur atque īnsepultus caderet.
6. Quid posterōs suōs Karthāginiēnsēs hortāta est? Karthāginiēnsēs hortāta est ut genus Aenēae futūrum odiō persequerentur.
7. Quid fēcit Dīdō postquam rogum ascendit? Ēnsem Aenēae ēdūxit et, dictīs novissimīs verbīs, ipsa sē interfēcit.
8. Novissima verba eius quae fuērunt? Novissima Dīdōnis verba haec fuērunt: 'Sīc iuvat īre sub umbrās!'
9. Quōmodo comitēs mortem rēgīnae lūxērunt? Comitēs clāmōre, gemitū, ululātū lūxērunt.
10. Aenēās Karthāginem respiciēns quid vīdit? Respiciēns Aenēās flammās Dīdōnis vīdit.
11. Quō nāvēs Trōiānae inde vectae sunt? Nāvēs Trōiānōrum ad Siciliam vectae sunt.
12. Ā quō Trōiānī in Siciliā exceptī sunt? Trōiānī ā rēge Acestā benignē exceptī sunt.
13. Quid Aenēās in Siciliā apparāvit? In Siciliā Aenēās annō post fūnus patris lūdōs magnificōs apparāvit.
14. Cūr plēraeque fēminae Trōiānae in Siciliā relictae sunt? Fēminae Trōiānae in Siciliā relictae sunt quod nāvēs incenderant.
15. Quō Aenēās inde profectus est? Ex Siciliā Aenēās Cūmās in Campāniam profectus est.
16. Quō Sibylla vātēs eum dūxit? Sibylla Aenēam ad Īnferōs dūxit.
17. Quid pater Anchīsēs fīliō suō ostendit apud Īnferōs? Apud Īnferōs Anchīsēs fīliō suō Rōmānōs futūrōs clārissimōs ostendit.