LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XL

Exercitium 3

1. Cūr Dīdō placidē dormīre nōn poterat? Somnum capere nōn poterat, quia amōre flagrābat.

2. Cui amōrem suum fassa est? Dīdō sorōrī suae amōrem suum fassa est.

3. Cūr Dīdōnī certum erat nūllī virō nūbere? Cum vir eius Sychaeus necātus esset, Dīdō alterī virō nūbere nōlēbat.

4. Num Anna sorōrī suae suāsit ut novō amōrī repugnāret? Anna sorōrī suae suāsit ut sē cum duce Trōiānōrum coniungeret.

5. Quae gentēs Karthāginem cingunt? Gaetūlī et Numidae sunt gentēs quae Karthāginem cingunt.

6. Quārē Dīdō et Anna templa deōrum adeunt? Sorōrēs templa adeunt ut sacrificiīs ā dīs veniam petant.

7. Quid Dīdō Aenēae ostentat? Dīdō Aenēae dīvitiās atque urbem suam novam ostentat.

8. Quārē novum convīvium Aenēae parat? Novum convīvium parat ut iterum cum Aenēā accumbat.

9. Quid facit postquam Aenēās dīgressus est? Postquam Aenēās dīgressus est, lectō eius relictō incumbit.

10. Sōlusne Aenēās in montēs vēnātum iit? Aenēās cum Dīdōne venātum iit.

11. Quās bēstiās Ascanius quaesīvit? Ascanius aprōs et leōnēs quaesīvit

12. Cūr Dīdō et Aenēās in spēluncam dēvēnērunt? Aenēās et Dīdō spēluncam petīvērunt propter tonitrum et imbrem.

13. Quae dea amantēs eō dūxit? Iūnōne dūcente in spēluncam dēvēnērunt.

14. Quōmodo facta nova ā multīs hominibus cognōscuntur? Fāmā vel rūmōribus sparguntur nova facta.

15. Quid tum fāma nārrābat dē Dīdōne et Aenēā? Fāma nārrābat 'eōs in luxū vīvere turpī cupīdine captōs!'


Index Cap. 40 Ecercitium 2 Cap. 40 Exercitium 4