LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM XL

Exercitium 5

1. Iuppiter, cum Aenēam Karthāgine morārī vidēret, 'Quid struit?' inquit, 'Nāviget! Hoc est mandātum [= imperium] meum.'

2. Mercurius ālās pedibus nectit et pedibus ālātīs [< āla] in Āfricam volat, ut mandātum Iovis ad Aenēam dēferat.

3. Aenēās, quī amictū [= palliō] pretiōsō indūtus erat, imperiō Iovis attonitus [= stupefactus] obmūtuit [= mūtus factus est].

4. Mandātō Iovis dēlātō, Mercurius ex oculīs Aenēae ēvānuit/ēvānēscit.

5. Trōiānōs advocāvit [= ad sē vocāvit] iīsque mandāvit [= imperāvit] ut classem clam ōrnārent [= parātam facerent].

6. Rēgīna, quae id quod futūrum erat praesēnsit/praesentiēbat, Aenēam sīc appellat:

7. 'Spērāsne' inquit, 'tē tantum nefās [<> fās] dissimulāre [= cēlāre] posse et hībernō tempore [= hieme] ex meā terrā clam dēcēdere [= excēdere]?'

8. Dīdō Aenēam ōrāvit ut suī miserērētur [< miser] nēve sē hostibus īnfēnsīs [= inimīcissimīs] dēsereret.

9. Dīdō: 'Sī fīlium dē tē habērem, sī quī [= aliquī] parvulus Aenēās in aulā [= rēgiā] meā lūderet, nōn omnīnō [= plānē] dēserta vidērer.'

10. Aenēās nōn negāvit 'Dīdōnem bene meritam esse [= meruisse] dē sē', sed negāvit 'sē eī cōnūbium [= coniugium] prōmīsisse.'

11. Aenēās: 'Dēsine querēllīs [< querī] tuīs mē incendere! Nōn meā sponte [= voluntāte] Italiam petō.'

12. Dīdō dicta Aenēae nōn refellit, sed dīcit 'eum poenās datūrum esse [= pūnītum īrī]!'

13. Aenēās multa dīcere parāns cūnctātur [= dubiē morātur], sed Dīdō sermōnem abrumpit et aufugit.

14. Famulae [= ancillae] rēgīnam collāpsam suscipiunt et in lectō pōnunt.

15. Quotiēs noctū surgunt astra [= sīdera], totiēs imāgō patris Aenēam admonet [= monet].

16. Venus Aenēam ab armīs Graecōrum servāvit, ut posterī eius Rōmānī tōtum orbem sub lēgēs subicerent [< sub + iacerent].

17. Leō et tigris sunt bēstiae ferae māximae.

18. Tigris nūtriēns ūbera ad pullōs suōs admovet, ut lac bibant.

19. Quī fidem fallit homō perfidus est.

20. Synōnyma: cubiculum coniugum et thalamus/thalamī; āmēns et dēmēns; moriēns et moribundus; accipere et recipere et excipere.


Index Cap. 40 Ecercitium 4 Cap. 40 Exercitium 6